Latin
66
Augustine, De Haeresibus 66
Unproofread scanNot analysed yet
LXXXI. LUCIFERIANOS a Lucifero Caralitano episcopo exortos, ct celebriter nominatos, nec Epiphanius, nec Philaster inter hæreticos posuit: credo tantummodo schisma, non hæresim eus condidisse, credentes. Apud quemdam temen, cujus uomcn in codem ejus opusculo non inveni, in hæreticis Luciferianos positos legi per hæc verba: Luciferiani, inquit, cum teneant in omnibus catholicam veritatem, in hunc errorem stultissimum prolabuntur, ut animam dicant ex transfusione generari; eademque dicunt et de carne et de carnia esse substuntia. Utrum ergo iste propter hoc quod de amima ita sentiunt (si tamen verc ita sentiunt), eos inter hæreticos ponendos esse crediderit, rectequc crediderit; an etiam si hi uon sentirent, sive non sentient, ideo tamen sint hæretici, quia dissensionem suam pertinaci animositate firmarunt, Alia quæstio esi, neque hoc loco niihi vidctur esse tractanda.