Latin
67
Augustine, De Haeresibus 67
Unproofread scanNot analysed yet
LXXXII. JOVINIANISTAS quoque apud istum reperi, ques jam noveram. A Joviniano quodam monacho ista hæresis orta est ætate nostra, cum adhuc juvenes essemus (a). Hic omnia peccata, sicut stoici philosophi, paria esse dicebat, nee posse peccare hominem •lavacro regenerationis accepto, nec aliquid prudesse jejunia, vel a cibis aliquibus abstinentiam. Virginitatem Mariæ destruebat, dicens eam pariendo fuisse corruptam. Virginitatem ctiam sanctimonialium, et continentiam sexus virilis in sanctis eligentibus cælibem vitam, conjugiorum castorum atque fidelium meritis adæquabat: ila ut quædam virgines sacræ proveetae jam aetatis in urbe Roma, ubi hæc docebnt, eo audito nupsisse dicantur. Non sanc ipse vel habebat, vel habere volebat uxorem: quod non propter aliquod apud Deum majus meritum In regno vitæ perpetuæ profuturum, sed propter præsentem prodesse necessitatem, hoc est, ne homo conjugales patiatur. molestias, disputabat. Cito tamen ista haeresis oppressa ct exstincta chi, lice usque ad dcceptionem aliquorum sacerdotum potuit pervenire.