Latin
8
Augustine, De Haeresibus 8
Unproofread scanNot analysed yet
VI. GNOSTICI propter excellentiam scientiæ sic se appellatos esse, vel appellari debuisse gloriantur: cum siut superioribus omnibus vaniores atque turpiores. Denique cutn ab aliis atque aliis per diversas lcrrarum partes aliter atque aliter nuncupentur, nonnulli eos etiam Borboritas vocant, quasi coenosos, propter nimiam turpitudinem quam in suis mysteriis exercere dicuntur. Aliqui eos a Nicolaitis exortos putant: aliqui a Carpocrate, de quo post loquemur. Tradunt' autem dogmata fabulosissimis plena figmentis: etiam ipsi principum vcl angelorum nominibus terribilibus infirmas animas capiunt; et de Deo rerumque natura, fabulosa et a sanitate veritatis aliena multa contexunt. Animarum substantiam, Dei dicunt esse naturam, earumque adventum in haec corpora et reditum ad Deum iisdem suis fabulis longissimis et stultissimis secundum suos errores inserunt: et illos qui eis credunt faciunt, non multa, ut putant, scientia præpollere, sed multa, ut ila dicam, fabulositate vanescere 1. Dicuntur quoque bonum deum et malum der' in suis habere dogmatibus.