Latin
Chapter 4
Augustine, De Immortalitate Animae 4.6
Unproofread scanNot analysed yet
At enim si ars aliquando est, aliquaudo non est in animo, quod per oblivionem atque imperitiam satis notum est; nihil ad ejus immortalitatem affert argumenti hujus connexio, nisi negetur anteccdens hoc modo. Aut est aliquid in animo, quod in praesenti co* gitatione non est; aut non est in. erudito animo ars musica, cum de sola geometrica cogitat: hoc autem falsum est; illud igitur verum. Non autem quidquam se habere animus sentit, nisi quod in cogitationem venerit. Potest igitur aliquid esse in animo, quod esse in se animus ipse non sentiat. Id autem quamdiu sit; nihil interest. Namque si diutius fuerit in aliis animusoccupatus, quam ut intentionem suam in ante cogitata facilc possit reflectere, oblivio vel imperitia nominatur. Sed cum vel nos ipsi nobiscum ratiocinantes, vel ab alio bene interrogati de quibusdam liberalibus artibus ea quae invenimus, non alibi quam in animo nostro invenimus: neque id est invenire, qnod facere aut gignere; alioquin æterna gigneret animus inventione temporali (nam aeterna saepe invenit; quid enim tam aeternum quam circuli ratio, vel si quid aliud in hujuscemodi artibus, nec non fuisse aliquando, nec non fore comprebenditur?) :manifestum eliam est, immortalem esse animum humanum, et omnes veras rationes in secretis ejus esse, quam,:. eas sive ignoratione sive oblivione, aut non habers, aut amisisse videatur.