Latin
Chapter 5
Augustine, De Immortalitate Animae 5.7
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc autem quatenus accipienda sit animi mutatio videamus. Si enim subjectum est animus arte in subjecto existente, neque subjectum immutari potest quin et id quod in subjecto est immutetur; qui possumus obtinere immulabilcm esse artem atque rationem, si mutabilis animus in quo illa suut esse convincitur? Qune autem major quam in contraria solet esse mutatio' et quis negat animum, ut omittam caetera, stultum alias, alias vero esse sapientem? Prius ergo qnot modis accipiatur, quae dicitur animae mutatio, videamus; qui, ut opinor, manifestiores duntaxat clarioresque nobis duo sunt genere, specie vero plures inveniuntur. Namque aut secundum corporis passiones, aut secundum suas, anima dicitur immutari. Secundum corporis, ut per aetates, per morbos, per dolores, labores, offensiones, per voluptates. Secundum suas autcm, ut cupiendo, lætando, metuendo, ægrescendo, studendo, discendo.