Latin
6.10.1 to 6.10.22
Augustine, De Immortalitate Animae 6.10.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo incumbendum omnibus ratiocinandi viribus video, ut ratio quid sit, et quotics definiri possit sciatur, ut secundum omnes modos et de animae immortalitate constet. Ratio est aspectus animi, quo per seipsum, non per corpus verum intuetur: aut ipsa veri contemplatio, non per corpus; aut ipsum verum quod contemplatur. Primnm illud in animo esse nemo ambigit: de secundo et tertio quæri potest; sed et secundum sine animo esse non potest. De tertio magna quaestio est, utrum verum illud quod sine instrumento corporis animus intuetur sit per seipsum, et non sil in animo, aut possit esse sine animo. Quoquolibet modo autem se babeat, non id posset contemplari animus per seipsum, nisi aliqua conjunctione cum eo. Nam omne quod contemplamur, sive cogitatione capimus, aut sensu aut intellectu capimus. Sed ea quoe sensu capiuntur, extra etiam nos esse sentiuntur, et locis continentur, unde nec percipi quidem posse affirmantur. Ea vero quæ intelliguntur, non quasi alibi posita intelliguntur, quam ipse qui intelligit animus: simul enim etiam intelliguntur non contineri loco. ii. Quare ista conjunctio intuentis animi, et ejus veri quod intuetur, aut ita est ut subjectum sit ani. mus, vcrum autem illud in subjecto; aut contra subjectum verum, et in subjecto animus; aut utrumque substantia. Horum autem trium si primum est, tam est immortalis animus quam ratio, secundum superiorem disputationem quod inesse illa nisi vivo non potest. Eadem necessitas in secundo est. Nam si verum illud quod ratio dicitur, nihil habet commutabile sicut apparet; nihil commutari potest quod in eo tanquam in subjecto est. Remanet igitur omnis pugna de terlio. Nam si animus substantia est, et substantia ratio cui conjungitur1; non absurde quis putaverit fieri posse, ut manente illa hic esse desinat.