Latin
6.10.23 to 6.10.46
Augustine, De Immortalitate Animae 6.10.23-46
Unproofread scanNot analysed yet
Sed manifestum est quamdiu animus a ratione non separatur eique cohæret, necessario eum manere atque vivere. Separari autem qua tandem vi potest? Num corporea, cujus ct potentia infirmior, ct origo inferior, et ordo separatior? Nullo modo. Animali ergo? Sed eliim in quo modo? An alter anianus potentior quisquis est, contemplari rationem non potest, nisi alterum inde scparaverit? At neque ratio cuiquam contemplanti defuerit, si omnes contemplentur: et cum nihil sit ipsa ratione potentius, qua nihil est incommutabilius; nullo pacto erit animus nondum rationi conjunctus, eo qui cst conjunctus potentior. Restat ut aut ipsa ratio a se ipsam separet, aut ipse animus ab ea voluntate seNaretur. Sed nihil est in illa natura invidentiae, quominus fruendam se animo praebeat. Dcinde quo magis est, eo quidquid sibi conjungitur facit ut sit, cui rei contrarius est interitus. Voluntate autem animum separari a ratione non nimis absurde quis diceret, si ulla ab inviccm separatio posset esse rerum quas non continet locus (a). Quod quidem dici adversus omnia SIIperiora potest, quibus alias contradictiones opposuimus. Quid ergo? Jamne concludendum est, animum esse immortalem? an etiamsi separari non potest, exstingui potest? At si ilia rationis vis ipsa sua conjunetione afficit animum; neque enim non afficere potest; ita profecto afficit ut ei esse, tribuat. Est enim maxime ipsa rado, ubi summa etiam incommulabilitas intelligitur. Itaque eum quem ex se afficit1, cogit esse quodammodo. Non ergo exstingui animus potest, nisi a ratione separatus; separari autem non potest, ut supra ratiocinati sumus: non potest igitur interire.