Latin
1.1 to 1.32
Augustine, De Libero Arbitrio 1.1-32
Unproofread scanNot analysed yet
E. Quoniam satis mihi manifestum est, inter bona, et ea quidem non minima, numcrandam esse libcram voluntatem, ex quo etiam fateri cogimur cam divinitus datam esse, darique oportuisse: jam si opportunum existimas, cupio per te cognoscere unde illc motus existat, quo ipsa voluntas avertitur a communi atquc incommutabili bono, et ad propria vel aliena vel infima, alqneomnia commutabilia convertitur bona 4. A. Quid enim opus est hoc scire? E. Quia si ita dala est, ut naturalem habeat istum motum, jain necessitate ad hæc convertitur; neque ulla culpa deprehendi potest, ubi natura necessitasque dominatur. A. Placetne tibi iste motus, an displicet? E. Displicet. A. Reprehendis ergo eum. E. Utique reprehendo. A. Reprehendis igitur animi molunt inculpabilem. E. Inculpabilem animi motum non reprehendo, sed nescio an ulla culpa sit, relicto incommutabili bono ad commutabilia converti. A. Reprehendis ergo quod nescis. E. Noli verbo premcre: ita enim dixi, Nescio an ulia culpa sit, ut intelligi volucrim sinc dubio culpam esse. Nam hoc verbo quod dixi, Nescio, satis profecto irrisi dubitationem de ro manifesta. A. Vide quid sit certissima veritas, qum te cocgit tam cito oblivisci quod paulo ante dixisti. Si enim natura vel necessitate iste motus existit, culpabilis esse nullo facto potest: tu vcro esse culpabilem ita firmissime tenes. ut dubitationem de hac re tam certa etiam irridendam putaveris. Cur ergo tibi vel affirmandum, vel certe cum aliqua dubitatione dicendum visum est, quod perspicue falsum esse ipse convincis? Dixisti enim: Si ita data est voluntas libera, ut naturalem habeat istum motum, jam necessitate ad haec convertitur; neque ulla culpa deprehendi potest, ubi natura necessitasque dominatur. Nullo modo autem dubitare debuisti non esse ita datam, quando istum motum culpabilcm esse non dubitas.