Latin
1.33 to 1.64
Augustine, De Libero Arbitrio 1.33-64
Unproofread scanNot analysed yet
E. Ego ipsum molum culpabilem dixi, et ideo mibi displicere, et reprehendcudum esse dubitare non possum: animam vero quæ isto motu ab incommutabili bono ad commutabilia detrahitur, ncgo esse culpandam, si ejus natura talis est, ut eo necessario moveatur. A. A. Cujus est iste tMolus, quem profecto culpandum esse concedis? E. In animo eum video, sed cujus sit nescio. A. Numquid negas co motu animum moveri? E. Non nego. A. Negas ergo motum quo movetur lapi. ,motum esse lapidis? Neque enim illum dico motum quo cum nus movemus, vcl aliqua vi aliena movetur, veluti cum in cœlum jacitur, sed eum quo ad terram nutu suo vergit et cadit. E. Non equidem nrgo motum quo ita ut dicis inclinatur, et ima petit, motum esse lapidis, sed naturalem. Si autem hoc modo etiam illum motum habet anima, profecto etiam ipse naturalis est; nec ex eo quod naturaliter movetur, recte vituperari potest: quia etiamsi ad perniciem movctur, natura: tamen suæ necessitate compellitur. Porro quia istum motum non dubitamus esse culpabilent, omnimodo negandum est csse naturalem; ct ideo non est similis illi motui quo naturaliter movetur lapis. A. Egimusne aliquid superioribus duabus disputationibus? E. Egimus sanc. A. Credo ergo meminisse te, in prima disputatione satis esse com per. tum, nulla re fieri meutcm servam libidinis, nisi propria voluntate (supra, lib. i, cyp. 11, n. 21): nom neque a superiore, neque ab æquali eam posse ad hoc dedecus cogi, quia injustum est; neque ab inferiore, quia non potest. Restat igitur ut ejus sit proprius iste,uotis, quo frueudi voluntatem ad creaturam a Creatort convertit: qui motus si culpæ deputatur (unde qui dubitat, irrisione dignus tibi visus est), non est utique naturalis, sed voluntarius;