Latin
Book 1, Chapter 3
Augustine, De Libero Arbitrio 1.3.7
Unproofread scanNot analysed yet
E. Eo mihi vidctur malum, quod hujus criminis homines vidi sæpe damnari. A. Quid. propter recte facta nonne homines plerumque damnati sunt? Reccn. se historiam, ne te ad alios libros mittam, cam ipsam quæ divina auctoritate præcellit; jam invenies quam male de Apostolis ct de omnibus martyribus sentiamus, si placet nobis damnationem certum indicium esse malefacti, cum illi omnes damnatione digni propter confessionem suam judicati sint. Quamobrem si quidquid damnatur malum est, malum crat illo tempore credere in Christum, et ipsam confiteri fidcin: si autem non omne malum est quod damnatur, quære aliud unde adulterium malum esse doceas E. Quid tibi respondeam non invenio.