Latin
Book 1, Chapter 3
Augustine, De Libero Arbitrio 1.3.8
Unproofread scanNot analysed yet
A. Fortassis ergo libido in adulterio malum est: ced dum tu foris in ipso facto quod jam vidcri potest, malum quæris, pateris angustias. Nam ut intelligas libidinem in adulterio malum esse, si cui etiam non contingat facultas concumbendi cnm conjuge aliena, planum tamen aliquo modo sit id cum cupere, ct si potestas detur facturum esse, non minus reus est, quam si in ipso facto deprehenderetur. E. Nihil est omnino manifestius, ct jam video non opus esse longa sermocinatione, ut mihi de homicidio et sacrilegio, ac prorsus de omnibus peccatis persuadeatur. Clarum est enim jam nihil aliud quam libidincm in toto malefaicndi genere dominari.