Latin
1.6.14.1 to 1.6.14.28
Augustine, De Libero Arbitrio 1.6.14.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
Sed dispiciamus diligenter, si placet, quo usque pcr legem istam quin populos in hac vita cohibet, malefacta ulciscenda sint: deinde quid restet, quod por divinam providentiam inevitabilius secretoque puniatur. I! : . Cupio, sinodo perveniri possit ad tantæ rei terminos: nam hoc ego infinitum puto. A. Imo adesto animo, ct rationis vias pietate fretus ingredere. Nihil est enim tam arduum atque difficile, quod non Dco adjuvante planissimum atque expeditissimum fiat. In ipsum itaque suspensi atque ab co auxilium deprecantes quod insiiluimus, quæramus. Et prius responde mihi, utrum ista lex quæ litteris promulgatur, hominibus hanc vitam viventibus opituletur. E. Manifestum cst: nam et his hominibus utique populi civitatesque consistunt. A. Quid7 ipsi homines clpopuli, ejusdemne gencris, rcrum sunt, ut interire mutarivc non possit, æternique omnino sint? an vero mutabiles temporibusque subjecli sunt? E. Mutabile plane at que tempori obnoxiwm hoc genus esse quis dubitet? A. Ergo, si populus sit boue moderatus et gravis, communisque utilitatis diligentissimus custos, in quo unusqnisque minoris rcm privatan quam puhlicain pondat; nonnc recte lex fertur, qua huic ip i populo liciat creare sibi magistratus, per quos sua rcs, id est publica, administretur? E. Recte prorsus. A. porro si paulatim depravatus idem populus rem privatam rei publicae præferat, atque habeat vcnale sulTragium, corruptusque ab eis qui honores amant, rcgimcn in se flagitiosis consceleratisque committat; nonne item recte, si quis tunc exstiterit vir bonus, qui plurimum possit, adimat huic populo potestatem dandi honores, et in paucorum bonorum, vel etiam unius rcdigat arbitrium? E. Et id recte. A. Cum ergo duæ istæ leges ita sibi videantur esse contrariæ, ut una carum honorum dandorum populo tribuat potestatem, auferat altera; ct cum ista secunda ita lata sit, ut nullo modo ambæ in una civitate simul esse possint;