Latin
1.6.14.29 to 1.6.14.57
Augustine, De Libero Arbitrio 1.6.14.29-57
Unproofread scanNot analysed yet
num dicemus aliquam carum injustam esse, et ferri minime debuisse? E. Nullo modo. A. Appellemus crgo istam legem, si placet, temporalem, quae quanquam justa sit, commutari tamen per tempora justc potest. E. Appellamus. i5. A. Quid? illa lex quæ summa ratio nominatur, cui semper obtemperandum est, et per quam mali miseram, boni bcalam vitam merentur, per quam denique illa quam temporalem vocandam diximus, recte fertur, recteque mntatur, potestne cuipiam intelligenti non incommutabilis æternaque vidcri? An potest aliquando injustum esse ut mali miseri, boni autem beati sint; aut ut modestus et gravis populus ipse sibi magistratus creet,dissolutus vero ct nequam ista licentia carcat? E. Video hanc æternam esse atquc incommutabilem legcm. A. Simul etiam te videre arbitror in illa temporali nihil esse justum atque legitimum, quod non ex hac æterna sibi homines derivarint: nam si populus ille quodam tempore juste honores didit, quodam rursus juste non dedit; hæc vicissitudo temporalis ut justa esset, ex illa xternitate tracta cst. qua semper justum est gravem populum honoresdare, levem non dare: an tibi aliter videtur? £. Assentior. A. Ut igitur breviter æternæ legis notionem, quæ impressa nobis est, quantum valeo verbis explicem, ea est qua justum est ut omnia sint ordinatissima: tu si aliter existimas, prome. E. Quid tibi vera dicenti contradicam non habeo. A. Cum ergo haec sit una lex, ex qua illæ omnes temporales ad homines regendos variantur, num ideo ipsa variari ullo modo potest? E. Intelligo omnino non posse: neque enim ulla vis, ullus casus, ulla rerum labes unquam effecerit ut justum non sit omnia esse ordinatissima.