Latin
Book 2, Chapter 10
Augustine, De Libero Arbitrio 10.28
Unproofread scanNot analysed yet
A. Quid? hoc quod tenemus vcl csse sapientiam, vcl sapicntes, et bcatos esse omnes homines velle, ubi videmus? Nam hoc te videre, et vcrum esse nullo modo utique dubitaverim. Hoc ergo vcrum sic vides ut cogitationem tuam, quam si mihi non cnuntics, ego prorsus ignoro? an ita ut intelligas et a me videri posse hoc vcrum, tametsi mihi abs te non dicatnr? E. Imo ita ut abs te quoque, etiam me invito, vidcri posse non dubitcm. A. Quod ergo unum verum videmus ambo singulis mentibus, nonne utrique nostrum commune cst? E. Manifestissime. A. Item credo te non negare studendum esse sapicntiæ, atque hoc verum esse concedere. E. Pror. us non dubito. A. IIoc item verum, et unum esse, et omnibus qui hoc sciunt, ad videndum esse commune, quamvis unusquisque id nec mea, nec tua, nec cujusquam alterius, sed sua mente conspiciat, cum id quod conspicitur, omnibus conspicientibus communiter præsto sit, numquid negare poterimus? E. Nullo modo, A. Item, juste esse videndum, deteriora melioribus esse subdenda, et paria paribus comparanda, et propria suis quibusque tribuenda, nonne fateberis esse verissimum, et tam mihi quam tibi atque omn:bus id videntibus præsto esse communiter? E. Assentior. A. Quid incorruptum melius esse cornipto, æternum temporali, inviolabile violabili, poteris negare? E. Quis potest? A. Hoc ergo verum potest quisque suum proprium dicere, cum incornmutabililer contemplandum adsit omnibus qui hoc contemplari valent? E. Nullus hoc vere dixerit situm esse proprium, cum tam sit unuin atque omnibus commone quam verum est. A. Item a corruptione avertendum ani. mum, atquead incorruptionem convertendum esse, id est non corruptionem, sed incorruptionem diligendam esse quis negat? Aut quis cum verum esse fateatur, non etiam incommutabile intelligat, atque omnibus mentibus id valentibus intueri, communiter præsto csse videat? E. Vcrissimum cst. A. Quid? eam vitam qu. c nullis adersitatibus de certa et honesta sententia demovetur, dubitabit aliquis esse meliorem, quam eam quæ facile incommodis temporalibus frangitur atque subvertitur? E. Quis dubitaverit?