Latin
Book 2, CAPUT IX.— Qnid sapientia, sine qua nemo beatus; an una sit in omnibus sapienti…
Augustine, De Libero Arbitrio 27
Unproofread scanNot analysed yet
Quare si jam constat inter nos quae sit sapicniia, quam fortasse verbis explicare non poteras (nam si eam nullo modo animo cerneres, nullo modo scires et velletc essc sapientem et velle debere,quod tc negaturum esse non arbitror), volo jam dicas mihi, utrum eliam sapicnliam, sicut numcri rationem atque veritaem omnibus ratiocinantibus communem sc præhere arbitreris; an quoniam tot sunt mentes hominum quot homines sunt, unde nec ego de tua mente aliquid cerno, nec tu de mea, tot etiam putes esse sapientias, quot potuerint esse sapientes. E. Si summMm bonum omnibus unum est, oportet etiam vcritatem in qua cernitur et tenetur, id est sapientiam, omnibus unam esse communem. A. Dubitas autem summum bonum, quidquid illud est, omnibus hom:nibus unum esse? E. Dubito sane, quia diversos diversis rebus gaudere video tanquam summis bonis suis. A. Vellem quidem, ut de summo bono ita nemo dubitaret, ut nemo dubitat quidquid illud est, non nisi co adepto posse fieri hominem bcatum. Sed quoniam magna quæstio est, et longum sermonem forte desidcral, putemus omnino tut summa bona esse, quot sunt ipsas res diversæ quæ a diversis tanquam summa bona appetuntur: num ideo sequitur, ut ipsa sapientia etiam non sit una communis omnibus, quia cn bona, quæ in illa cernunt et cligunt homines, multa et diversa sunt? Si enim boc putas, potes et de luce solis dubitare quod una sit, quia multa et diversa sunt, quæ in. ea cernimus. De quibus multis elegit quisque pro voluntate quo fruatur per oculorum sensum: et alius altitudinem montis alicujus intuetur libenter, ct eo gaudet aspectu; alius campi planitiem, alius convexa vallium, alius nemorum viriditatem, alius mobilem æqualitatem maris, alius hæc omnia. vel quædam horum simul pulchra confert ad lætitiam v idendi. Sicut ergo ista multa ct diversa sunt, quæ in luce solis homines vident et eligunt ad frucndum, lux tamen ipsa una est, in qua vidct et tenet quo fruatur uniuscujusque intuentis aspectus: ita, etiamsi multa sunt bona eaque diversa, e quibus elidat quisque quod volet, idque videndo et tenendo ad fruendum suminum sibi bonum recte vereque constituat; fieri tamen potest ut lux ipsa sapientiæ, in qua hxc videri et teneri possunt, omnibus sapientibus sit una communis. E. Fatcor fieri posse, nec impedire aliquid, ut non sit omnibus communis una sapientia, etiamsi niulta et diversa siut summa bona: sed vellem scire an ita sit. Quod enim concedimus fieri posse ut ita sit, non continuo ita esse concedimus. A. Tenemus interim esse sapientiam: sed utrum sit communis una omnihus, an singuli sapicntes suas habeant, sicuti animas vel mentes suas, hoc nondum tenemus. B. Ita est.