Latin
Book 3, Chapter 15
Augustine, De Libero Arbitrio 15.42
Unproofread scanNot analysed yet
Si igitur vituperatio vitiorum ipsarum etiam, quarum sunt vitia, naturarum decus dignitatemque commendat, quanta inagis Deus conditor omnium naturarum etiam in earum vitiis laudandus est; cum et hoc ab illo habeant quod naturæ sunt, et in tantum vitiosæ sint, in quantum ab ejus qua factæsunt I arte discedant, et in tantum recte vituperentur, in quantum earum vitnperator artem qna factae sunt videt, ut boc in eis vituperet, quod ibi non videt I Et si ars ipsa per quam tacta sunt omnia, boc est summa et incommutabilisSapientia Dei, vere summeque est, sicuti est, respice quo tendat quidquid ab illa discedit. Qui tamen defectus non esset vituperatione dignus, nisi esset voluntarius. Attende enim, quaeso, utrum recte vituperes guod ita est sicutiesse deLuit: non opinor; . scd utique quod non ita est ut debuit. Nemo autent debet, quod non accepit: et quisquis debet, cui debet, nisi a quo aocepit ut debeat? Nam et qu:e redduntur translegando, ei redduntur qui translegaverat. Et quod creditorum justis successoribus redditur, ipsis utique redditur quibus isti jure succedunt. Aliter non redditio, sed cessio vel admissio, vel si quid aliud hujusmodi nominanda eat. Qua propter omnia temporalia, quae ill hoc rerum ordine ita locata suut, ut nisi deficiant, non possint preteritis futura succedere, ut tota temporum in suo genere pulchritudo peragatur, absurdissime dicimus non debere delicere. Quan. tum enim acceperunt, tantum agunt, et tantum red. dunt ei cui debent quod sunt in quantumcumque sunt. Qui enim dolet ea deficere, sermonem suum oportet attendat, eum certe ipsum quod ista conqueritur, si justum et a prudentia profectum esse arbitratur; cu* jus sermonis quod ad sonum ejus attinet, si quis unam particulam diligat, nec eam velit caeteris deficiendo locum dare, quibus decedentibuselsuccedentibuslotus ille sermo contexitur, mirabilis dementiæ judicabitur.