Latin
Book 3, Chapter 15
Augustine, De Libero Arbitrio 15.43
Unproofread scanNot analysed yet
In iis igitur rebus quæ ideo deficiunt, quia noe ultra esse acceperunt, ut suis temporibus omnia peragamur, nemo defectum recte vituperat; quia ncmo potest dicere, Debuit permanere, cum acceptas metas transire non posset. In creaturis autem rationabilibus, quibus aive peccantibus sive non peccantibus, uni versalis pulchritudo modis congruentissimis terminatur, aut nulla peccata sunt, quod absurdissimum est dicere; peccat enim saltem, qui vel damnat quasi peccata quæ nulla sunt: aut non sunt vituperanda peccata, quod nihilominus absurdum est; incipient quippe nec recte facta laudari, et tota turbabitur humanae nieutis intentio, vitamque subvertet: aut vituperabitur factum quod ita factum est ut debuit, et exsecrabilis insania, vel, ut mitius loquar, error miserrimus orietur: aut si cogit verissima ratio, sicuti cogit, ut et vituperentur peocala, et quidquid recte vituperatur ideo vituperctur, quia non est ita ut esse debuit; quære quid debeat natura peccatrix, et invenies recte factum; quaere cui debent, et invenies Deum. A quo enim accepit posse rech facere cum vclit, ab eo accepit ut sit etiam misera si non fecerit, ct beata si fecerit.