Latin
Book 3, Chapter 15
Augustine, De Libero Arbitrio 15.44
Unproofread scanNot analysed yet
Quia enim nemo superat legcs omnipotentis Creatoris, non sinitur anima non reddere debitum. Ant enim reddit bene utendo quod accepit, aut reddit amittendo quo bene uti noluit. Itaque si non reddit faciendo justitiam, reddel patiendo miseriam; quia in utroque verbum illud debili sonat. noc enim etiam modo dici potuit quod dictum est. Si non reddit faeiendo quod debet, reddet patiendo quod debet. Nullo autem temporis intervallo ista dividuntur, ut quasi alio tempore non faciat quod debet, et alio patiatur quod debet, ne vel puncto temporis universalis palchritudo turpetur, ut sit in ea peccati dedecus sine decore vindictæ. Sed in futurum judicium servatur ad manifestationem atque ad acerrimum sensum miseriic, quidquid nunc occultissime vindicatur. Sicut enim qui non vigilat, dormit; sic quisquis non facit quod debet, sive intervallo patitur quod debet, quoniam tanta est beatitudo justitie, ut nemo ab ea nisi ad miseriam possit abscedore. In omnibus ergo defectibus, ant non acceperunt ultra esse quae deRciunt, et nulla culpa est; sicut etiam cum sunt, quia non acceperunt amplius esse quam sunt, nihilominus nulla culpa est; aut nolunt esse, quod si vellent, esse acceperunt I; et quia bonum est, reatus est si noUnt.