Latin
Book 3, Chapter 17
Augustine, De Libero Arbitrio 17.49
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quæ tandem esse poterit ante voluntatem causa voluntatis? Aut cnim et ipsa voluntas est; et a radice ista voluntatis non receditur: aut non est voluntas; et peccatum nullum habet. Aut igitur ipsa voluntas est prima causa peccandi, aut nullum peccatum est prima causa peccandi. Nec est cui recte imputetur peccatum nisi peccanti. Non est ergo cui Tecte imputetur nisi volenti (a): sed nescio cur aliud lc quærerc libeat. Deinde quæcumque illa causa est voluntatis, aut justa profecto est, aut injusta. Si justa, quisquis ei obtemperaverit non peccabit: si injusta, non ei obtemperet, et non peccabit.