Latin
Book 3, Chapter 18
Augustine, De Libero Arbitrio 18.50-2
Unproofread scanNot analysed yet
An forte violenta est et cogit invitum? Num eadem toties replicaturi sumus? Reminiscere supertorum, quae a nobis tam multa de peccato et volunlate libera dicta sunt. Sed si laboriosum est omnia mandare memoriæ, hoc brevissimum lene. Quæcumque ista causa est voluntatis, si non ei potest resisti, sinc peccato ei ceditur: si autem potest, non ei cedatur, et non peccabitur. An forte fallit incautum? Ergo caveat ne fallatur. An tanta fallacia est, ut caveri omnino non possit? Si ita est, nulla peccata sunt. Quis enim peccat in eo quod nullo modo caveri potest (6)? Peccatur autem: caveri igitur potest (c).