Latin
Book 3, Chapter 18
Augustine, De Libero Arbitrio 18.52
Unproofread scanNot analysed yet
Nec mirandum est qnod vel ignorando non habeat arbitrium liberum voluntatis ad eligendum quid recte faciat: vel resistente carnali consuetudine, quæ violentia mortalis successionis quodammodo naturaliter inolevit, videat quid recte faciendum sit, et velit, nec possit implere. Illa est enim peccati paena justissima, ut amittat quisque quo hene uti noluit, cum sine ulla posset difficultate, si vellet. Id est autem, ut qui sciens recte non facit, amittat scire quid rectum sit; et qui recte facere, cum posset, noluit, amktat posse cum velit. Nam sunt revera omni peccanti animæ duo ista, poenalia, ignorantia et difficultas. Ex 'ignorantia deljonestat error, ex difficultate cruciatus -I affligit. Sed approbare falsa pro veris, ut erret invitus, et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi, non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati. Cum autem de libera voluntate recte faciendi loquimur, de ilia scilicet in qua homo factus est loquimur (4).