Latin
Book 3, Chapter 18
Augustine, De Libero Arbitrio 18.51
Unproofread scanNot analysed yet
Et tamen etiam per ignorantiam facta quædam improbantur, et corrigenda judicantur, sicut in divinis auctoritatibus legimus: ait enim Apostolus, Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci (I Tim. 1; 13); ait et propheta, Delicta juventutis et ignorantia meœ ne memineris (Psal. xxiv, 7). Sunt etiam necessitate facti improbanda, ubi vult homo recte facere, et non potest: nam uude sunt illae voccs, Nvn enim quod volo facio bonum, sed quod nOlo malum, hoc ago; et illud, Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom, VII, 49); et illud, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: hœc enim invicem adversantur; ut non ea quœ vultis faciatis (Galat. v, 17)? Sed haec omnia hominum sunt, ex illa mortis damnatione venientium: nam si non est ista poena hominis, sed natura, nulla ista peccata sunt. Si enim non receditur ab eo modo quo naturaliter factus est, ita ut melius esse non possit, ea quae debet facit, cum haec facit. Si autem bonus homo esset, si aliter esset I; nunc autem quia ita est, non est bonus, nec babet in potestate ut bonus sit, sive non videndo qualis esse debeat, sive videndo et non valendo esse, qualem debere esse se videt: paenam istam esse quis dubitet? Omnis autem paena si justa est, peccati poena est, et supplicium nominatur: si autem injusta est poena, quoniam poenam esse nemo ambigit, injusto aliquo dominante homini imposita est. Porro quia de omnipotentia Dei et justitia dnbitare dementis est, justa hec poena est, et pro peccato aliquo penditur. Non enim quisquam injustus dominator aut surripere hominem potuit, velut ignoranti Deo; aut extorquere invito, tanquam invalidiori, vel terrendo vel confligendo, ut hominem injusta poena cruciaret. Relinquitur ergo ut haec justa poena de damnatione hominis veniat (a).