Latin
2.5.18 to 2.5.39
Augustine, De Libero Arbitrio 2.5.18-39
Unproofread scanNot analysed yet
A. Illud saltem tibi certum est, Deum esse. E. Etiam hoc non contemplando, sed credendo inconcussum teneo. A. Si quis ergo illorum insipientium, de quibus scriptum est, Dixit insipiens in corde suo. Non tat Deus (Psal. tit,!) ,hoc tibi diceret, nec vellet tecum credere quod credis, sed cognoscere utruiu vera credideris; relinqueresne hominem, an aliquo modo, quod inconcussum tenes, persuadendum esse arhitrareris; præsertim si ille non obluctari pervicaciter, sed studiose id vellet agnoscere? Et hoc quod ultimum posuisti, satis me admonet quid ci respondere deberem. Certe enim quamvis esset absurdissimus, concederet mihi, cum doloso ct pervicaci de nulla omnino et maxime de re tanta, non esse disserendum. Quo concesso, prior mecum ageret, ut sibi crederem bono animo eum istuc quærere, neque:iiquid in se, quod ad rem hanc attinet, doli ac pervicaciæ latere. Tuni ego demonstrarem, quod cuivis facillimum puto, quanto esset aquius, cum sibi de occultis animi sui quæ ipse nosset, veHet alterum credere qui non nosset, ut eliam ipse tantorum virorum Libris, qui se cum Filio Oct vixisse testatum Litteris reliquerunt, esse Deum, crederet; quia et ea ac vidisse scripserunt, quæ nuilo modo heri possent, si non esset Deus; ct nimium stultus esset, si ine re, prehenderet quod illis crediderim, qui sibi vellet ut crederem. Jain vero quod recte reprehendere non valeret, nullo modo reperiret cur etiam nollet imitari. A. Si ergo utrum sit Deus, satis esse cxislimas, quod non temere tantis viris credendum esse judicavimus; cur non, quæso te, de iis quoque rebus, quas tanquam incertas ct piane incognitas quærere instituimus,, similiter putas corumdem virorum auctoritate sic esse credendum, ut de investigatione earum nihil amplius laborcmus? E. Sed nos id quod credimus, nosse et intelligere cupirnus.