Latin
Book 2, Chapter 2
Augustine, De Libero Arbitrio 2.6
Unproofread scanNot analysed yet
A. Recte meministi, quod etiam in exordio superi oris disputationis a nobis positum esse (Lib. i, cap. 2), negare non possumus. Nisi enim aliud esset credere. et aliud intelligere, et primo credendum esset, quod magnum et divinum intelligere cuperemus, frustra propheta dixisset, Nisi credideritis, nou intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Ipse quoque Dominus noster et dictis et factis ad credendum primo bortatus est, quos ad salutem vocavit. Sed postea cum de ipso dono loquerctur, quod erat daturus credentibus, non ait, Hæc eit autem vita aeterna ut credant; sed, Hæc est, inquit, vita alterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. x v II, 3). Deinde jam credentibus dicit, Quærite et invenietis (Matth. VII, 7): nam neque inventum dici potest, quod incognitum creditur; neque quisquam inveniendo Deo fit idonens, nisi antca crediderit quod est postea cogniturus. Quapropter Domini præceptis obtemperantes quæramus instanter. Quod enim hortante ipso quaerimus, eodem ipso demonstrante inveniemus, quantum hæc in hac vita, et a nobis talibus inveniri queunt: nam et a melioribus etiam dum has terras incolunt, et certe a bonis et piis omnibus post hanc vitam, evidentius atque perfectius ista cerni obtinerique credendum est; et nobis ita fore sperandum est, et ista contemptis terrenis et humanis, omni modo desideranda et diligenda sunt.