Latin
Book 3, Chapter 20
Augustine, De Libero Arbitrio 20.57
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero in Dei aliquo secreto jam existentes animac mittuntur ad inspiranda et rcgenda corpora singulorum quorumque nascentium, ad hoc utique mittuntur officium, ut corpus quod de poena peccati, hoc est mortalitate primi hominis, nascitur, bene administrando, id est castigando per virtutes, et ordinatissimæ atque legitimæ servituti subjiciendo, etiam ipsi comparent ordine atque tempore opportuno caetestis incorruptionis locum. Qua; cum introcunt in hanc vitam, subeuntque gestanda membra mortalia, subeant etiam necesse est et oblivionem vitæ prioris, et præsentis laborem: unde illa ignorantia et difficultas consequitur, quod in primo homine supplicium mortalitatis fuit, ad animi expendendam miseriam 2; in istis autem janua ministerii ad rcparandam corporis incorruptionem. Nam hoc quoque modo non dicuntur isia peccnta, nisi quia caro de propagine veniens peccatoris, venientibus ad se animis hanc ignorantiam et difficultatem facit; quae neque his, neque Creatori tanquam culpanda tribuatur. Dedit enim ille et facultatem bene operandi in laboriosis officiis, et viam fidei in oblivionis cæcitate; judicium illud vel maxime, quod anima omnis I et quaerendum esse concedit quod inutiliter nescit, et perseveranter in offciosis laboribus enitendum ad evincendam recte faciendi difficultatem, et opem a Creatore implorandam, ut conantem adjuvct; qui vel extrinsecus lege, vel in intimis cordis allocutione conandum esse præcepit, et præparat civitatis beatissimae gloriam triumphantibus de illo qui primum bominem ad istam miseriam perduxit victum pessima suasionc; quam miseriam isti suscipinnt ad eum vincendum optima fide. Non enim parvæ gloriæ militia est diabolum vincere codem suscepto supplicio, quo se ille bominein victum perduxisse gloriatur. Quisquis autem hoc istius vitæ captus amore neglexerit, nullo pacto juste flagitium desertionis suae regis imperio deputabit: sed erit potius sub omnium Domino in ejus partibus ordinatus, cujus turpe stipendium ut castra sua desereret, adamavit.