Latin
Book 3, Chapter 20
Augustine, De Libero Arbitrio 20.58
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem alibi animae constitutæ non mittuntur a Domino Deo, sed sua sponte ad inhabitanda corpora veniunt; facile est jam hoc videre, quidquid ignorantiæ difficultatisque secuturn fuerit earum propriam voluntatem, nullo modo Crcatorern hinc esse culpandum: quandoquidem etiamsi eas ipsc misisset, quibus etiam in ipsa ignorantia et difficuliate liberam voluntatem petendi et quærendi ct conandi non abstulit, daturus petentibus, demonstraturus quærentibus, pulsantibus aperturus, omnino extra culpam esset. Hanc enim ignorantiam et difficultatem studiosis etbenevolis evincendam, ad coronam gloriae valere præstaret; negligentibus autem et peccata sua de infirmitate defendere volentibus, non ipsam ignorantiam difficultatemque pro crimine objiceret; sed quia in eis potius permanere, quam studio quærendi atque discendi, et humilitate confitendi atque orandi, ad veritatem ac facilitatem pervenire voluerunt, justo supplicio vindicaret.