Latin
Book 3, Chapter 22
Augustine, De Libero Arbitrio 22.65
Unproofread scanNot analysed yet
Creator vero ejus ubique laudatur, vel quod oam ab ipsis exordiis ad summi boni capacitatem inchoaverit, vel quod ejus profectum adjuvet, vel quod impleat proficientem atque perficiat, vel quod peccantem, id est aut ab initiis suis sese ad perfectionem attollere recusantem, aut jam ex profectu aliquo relabentem, justissima damnatione pro meritis ordinat. Non enim propterea malam creavit, quia nondum tanta est, quanta ut proficiendo esse posset accepit; cum ejus exordio perfectiones omnes corporum longe inferiores sint, quas tamen in suo genere laudabiles esse judicat, quisquis de rebus sanissime judicat. Quod ergo ignorat quid sibi agendum sit, ex eo est quod nondum accepit: sed hoc quoque accipiet, si boc quod accepit, bene usa fuerit. Accepit autem ut pie et *diligenter quærat, si volet. Et quod agnoscens quid sibi agendum sit, non continuo valet implere, hoc quoque nondum accepit: praecessit enim quædam pars ejus sublimior ad sentiendum quod recte faciat bonum: sed quædam tardior atque carnalis non consequenter in sententiam ducitur; ut cx ipsa difficultate admoneatur cumdem implorare adjutorem perfectionis suæ, quem inchoationis sentit auctorem; ut ex hoc ei fiat charior, dum non suis viribus, sed cujus bonitate habet ut sit, ejus misericordia sublevatur ut beata sit. Quanto autem charior illi est a quo est, tanto in eo firmius acquiescit, et tanto uberius æternitate ejus perfruitur. Si enim arboris novellum et rude virgultum nullo modo recte sterile dicimus, quamvis aliquot aeStates sine fructibus trajiciat, donec opportuno tempore expromat feracitatem suam; cur non auctor animae debita pietate laudetur, si ei tale tribuit exordium. ut studendo ac proficiendo ad frugem sapientix justitiæque perveniat, tantumque illi praestitit dignitatis, ut in ejus cHam potestate poneret, si vellet ad beatitudinem tendere?