Latin
Book 3, Chapter 23
Augustine, De Libero Arbitrio 23.66
Unproofread scanNot analysed yet
Huic autem disputationi objici ab imperitis solet quaedam calumnia de mortibus parvulorum, et de quibusdam cruciatibus corporis, quibus eos saepe videmus affligi. DicUnt enim: Quid opus erat ut nasceretur, qui antequam iniret ullum vitae meritum, excessit e vita? aut qualis in futuro judicio deputabitur, cui neque inter justos locus est, quoniam nihil recte fecit; ncque inter malos, quoniam nihil peccavit? Quibus respondetur: ad universitatis complexum, et totius creaturæ vel per locos vel per tempora ordinatissimam connexionem, non posse superfluo creari qualemcumque hominem, ubi folium arboris nullum superfluo creatur; sea sane superfluo quæri de merilis ejus qui nihil meruerit. Non enim meluendunl est ne vita esse potuerit media quaedam inter recte factum atque peccatum, et sententia judicis media esse non possit inter praemium atque supplicium.