Latin
Book 3, Chapter 23
Augustine, De Libero Arbitrio 23.70
Unproofread scanNot analysed yet
Et revera si pie ac diligenter attendas, omnis crcatura: species et motus qui in animi humani considerationem cadit, eruditionem nostram loquitur, diversis motibus et affectionibus, quasi quadam varietate linguarum, undique clamans atque increpans cognoscendum esse Creatorem. Nulla enim res est earum quae nec dolorem nec voluptatem sentiunt, quæ non aliqua unitate decus proprii generis assequatur, vel omnino naturæ suæ qualemcumque stabilitatem. Nulla item res est earum quæ vel doloris molestias, vel blanditias sentiunt voluptatis, quæ non eo ipso quo dolorem fugit, voluptatemque appetit, diremptionem se fugere, unitatemqne appetere, fateatur. Inque ipsis rationalibus animis omnis appetitus cognitionis qua illa natura lætatur, et ad unitatem refert omne quod percipit, et in errore nihil fugit aliud quam incomprehensibili ambiguitate confundi. Omne autem ambiguum unde molestum est, nisi quia certam non babet unitatem? Ex quo apparet omnia, sive cum offendunt vel offenduntur, sive cum delectant vel delectantur, unitatem insinuare atque praedicare Creatoris. Si autem ignorantia ct difficultas, a quibus istam vitam necesse est incipere, non sunt animis naturales; restat ut aut officio susceptæ sint, aut irrogatae supplicio. De quibus jam satis esse arbitror disputalum.