Latin
Book 3, Chapter 23
Augustine, De Libero Arbitrio 23.68
Unproofread scanNot analysed yet
De cruciatibus autem corporis, quibus affiguntur parvuli, quorum per aetatem nulla peccata sunt, si animae quibus animantur, non prius quam ipsi homines esse coeperunt, major querela et quasi misericors deponi solet, cum dicitur: Quid mali fecerunt ut ista paterentur? Quasi possit esse innocentiae mentum, antequam quisque aliquid nocere possit. Cum autem boni aliquid operatur Deus in emendatione majorum, cum parvulorum suorum qui eis chari sunt, doloribus ac mortibus flagellantur; cur ista non fiant, quando cum transierint, pro non factis erunt, in quibus facta sunt: propter quos autem facta sunt, aut meliores erunt, si temporalibus incommodis emendati, rectius elegerint vivere, aut excusationem in futuri judicii supplicio non habebunt, si vitae hujus angoribus ad æternam vitam desiderium convertere noluerint? Quis autem novit quid parvulis, de quorum cruciatibus duritia majorum contunditur, aut exercetur fides, aut misericordia probatur; quis ergo novit quid ipsis parvulis in secreto judiciorum suorum bonæ compensationis reservet Deus, qui quanquam nihil recte fecerint, tamen nec peccantes aliquid ista perpessi sunt? Non enim frustra etiam infantes illos, qui cum Dominus Jesus Christus necandus ab Herode quaereretur, occisi sunt (Matth. II, 46), in honorem martyrum receptos commendat Ecclesia (a). (69. Quanquam isli calumniosi, et talium quaestionum non studiosissimi examinatores, sed loquacissimi ventilatores, eliam de pecorum doloribus et laboribus solent minus eruditorum sollicitare fidem, cum dicunt: Quid eliam pecora vel meruerunt mali, ut tanta patianlur incommoda, vel sperant boni, quia tantis exercenlur incommodis? Sed haee dicunt vel sentiunt, quia iniquissime de rebus existimant, qui cum summum bonum quod et quanlum sit aspicere nequeant, talia volunt esse omnia, quale putant esse summum bonum præter enim summa corpora quoe cælestia sunt, minusque corruptioni subjacent, sumnum bonum cogitare non possunt; ideoque inordi- MItissime flagitant, ut nec mortem nec ullam corruptionem patiantur corpora bestiarum, quasi non sint mortalia, cum sint infima; aut ideo mala sint, quia sunt coelestia meliora. Dolor autem quem bestiæ sennum, animarum etiam bestialium vim quamdam in suo genere mirabilem laudabilemque commendat. Hoc ipso enim satis apparet in regendis animandisque suis eorporibus, quam sint appetentes unitatis. Quid est euim aliud dolor, nisi quidam sensus divisionis vel corruplionis impatiens? Unde luce clarius apparel quam sit illa anima in sui corporis universitate avida unitatis et tenax, quæ nec libenter, nec indifferenter, sed potius renilenler et reluctanter intenditur in eam passioncm corporis sui, qua ejus unitatem atque integritatem labefactari moleste accipit. Non ergo appareret quantus inferioribus creaturis animalibus esset appetitus unitatis, nisi dolorc bestiarum. Quod si non appareret, minus quam opus esset admoneremur ab illa summa et sublimi et ineffabili unitate Creatoris esse omnia ista constituta.