Latin
Book 3, Chapter 25
Augustine, De Libero Arbitrio 25.74
Unproofread scanNot analysed yet
Sed qui; . vuluntatem non allicit ad faciendum quodlibet, nisi aliquod visum; quid autem quisque vel sumat vel respuat, est in potestate, sed quo viso langatur, nulla potestas est: fatendum est et ex superioribus et ex inferioribus visis animum tangi ut rationalis substantia ex utroque sumat quod voluerit, et ex merito sumendi vel miseria vel beatitas subsequatur. Velut in paradiso visum ex superioribus, præceptum Dei; visum ex inferioribus, suggestio serpentis. Nam neque quid sibi præciperetur a Domino, neque quid a serpente suggeret etur, fuit in hominis potestate. Quam sit autem liberum et ab omnibus difficultatis vinculis expeditum, in ipsa sapientiæ sanitate constituto, non cedere visis inferioris illecebrae, vel hinc intelligi potest, quod eliam stulti ca superant ad sapientiam Iransituri, eliam cum molestia carendi perniciosarum consuetudinum pestilentiosa dulcedine.