Latin
Book 3, CAPUT XXIV.— Primus homo non insipiens creatus est, sed sapientiæ capax. Stulti…
Augustine, De Libero Arbitrio 73
Unproofread scanNot analysed yet
Turbat autem considerantes, quod ita quærunt: Stultitiane primus homo recessit a Deo? an recedendo stultus factus est? Quia si responderis eum stultitia rccessisse a sapientia, videbitur stultus fuisse antequam recederet a sapientia, ut stultitia illi causa esset recedendi. Item si responderis eum recedendo stultum esse factum, quærunt utrum stulte, an sapienter fecerit quod recessit. Si enim s: pienter fecit, recte fecit, uihilque peccavit: si stulte, jam erat, inquiunt, in eo stultitia, qua factum est ut recederet. Non enim stulte aliquid sine stultitia facere poterat. Ex quo apparet esse quiddam medium, quo ad stultitiam a sapientia transitur, quod neque stulte, neque sapienter factum dici potest, quod ab hominibus in hac vita constitutis non nisi ex contrario datur intelligi. Sicut enim nullus mortalium lit sapiens, nisi ab stultitia in sapientiam transeat; ipse autem transitus si stulte fit, non utique bene fit, quod dementissimum est dicere; si autem sapienter fit, jam erat sapicntia in homine antequam transisset ad sapientiam, quod nihilominus absurJum est; ex quo intelligitur esse medium, quod neutrum dici possit: ita et ex arce sapientiae, ut ad stultitiam primus homo transiret, nec stultus, nec sapiens transitus ille fuit. Velut in somno et vigiliis, neque id est dormire quod obdormiscere, neque id est vigilare quod expergisci, sed transitus quidam ex altero in alterum. Verum hoc interest, qnod sine voluntate plerumque ista fiunt: illa autem nunquam nisi per voluntatem; unde justissim e retributiones consequuntur.