Latin
Book 3, Chapter 3
Augustine, De Libero Arbitrio 3.8-2
Unproofread scanNot analysed yet
Attende enim, quæso, quanta cæcitate dicatur, Si præscivit Ocus futuram voluntatem meam, quoniam nihil aliter potest fieri quam præscivit, nccesse est ut velim quod ille præscivit: si autem necesse est, non jam voluntate, sed necessitate id me velle fatendum test stultitiam singularem! Quomodo ergo non pocst aHud fieri quam præscivit Deus, si voluntas non crit, quam voluntatem futuram illc præsciverit? Omitto illud æque monstruosum, quod paulo ante diri eumdem bominem dicere, Necesse est ut ila velim, qui necessitate supposita auferre nititur voluntatem1. Si enim necesse est-ut velit, unde volet cum voluntas non crit? Quod si non hoc modo dixerit, sed dixerit se, quia necesse est ut velit, ipsam voluntatem in polestate non habere; occurretur ex eo quod ipse dixisti, cum quærerem utrum invitus beatus futurus sis: respondisti enim quod jam esses beatus, si potestas esset in te; velle eniin te, sed nondum posse dixisti. Ubi ego subjeci de te clamasse veritatem: non enim negare possumus habere nos potestatem, nisi dum nobis non adest quod volumus; dum autem volumus, si voluntas ipsa deest nobis, uon utique volumus. Quod si fieri non potest ut dum volumus non velimus, adest utique voluntas volentibns; nec aliud quidquam est in potestate, nisi quod volentibus ad st. Voluntas igitur nostra nec voluntas esset, nisi esset in nostra potestate. Porro, quia est in potestate, libera est nobis. Non enim est nobis liberum, quod in potestate non babemus, aut potest non esse quod habemus. Ita fit ut et Deum non negemus esse præscium omnium futurorum, et nos tamen,dimus quod volumus. Cum enim sit præscius voluntatis nostræ, cujus eat præscius ipsa crit. Voluntas ergo erit, quia voluntatis cst præscius. Nec voluntas esse poterit, si in potestate non erit. Ergo ct potestatis est præscius. Non igitur per ejus præscientiam mihi potestas adimitur, quæ propterea mihi certior aderit, quia ille cujus præscientia non fallitur, adfuturam mihi esse præscivit. E. Ecce jam non nego ita necesse esse fieri quæcumque prascivit Deus, et ita eum peccata nostra præscire, ut maneat tamen nobis voluntas libera, atque in nostra posita potestate.