Latin
Book 3, Chapter 4
Augustine, De Libero Arbitrio 4.9
Unproofread scanNot analysed yet
A. Quid ergo te movet? an forte oblitus quid prima nostra disputatio peregerit, negabis nullo cogcme, aut superiore, aut inferiore, aut æquali, sed ea nos voluntate peccare? £. Nibil horum prorsus audeo negare: sed tamen, fateor, nondum video quomodo sibi non adversentur hæc duo, præscientia Dei de pec. catis nostris, et nostrum in peccando liberuui arbitrium. Nam et justum Deum necesse esi fateamur, et præscium. S scire vellem qua justitia puniat peccata quæ necesse cst ficri; aut quomodo non sit necesse fieri quoe futura esse præscivit; aut quomodo non Creatori deputandum est, quidquid in ejus creatura fieri necesse est.