Latin
Book 2, Chapter 4
Augustine, De Libero Arbitrio 4.10
Unproofread scanNot analysed yet
A. Arbitror etiam illud esse manifestum, sensum illum interiorem non ea tantum sentire, quje acceperit a quinque sensibus corporis, sed etiam ipsos ab eo sentiri. Non enim aliter bestia moveret se, vel appetendo aliquid; vel fugiendo, nisi sc sen- Lire sentiret; non ad scicndum, nam hoc rationis est, sed tantum ad movendum, quod non utique aliquo iliorum quinque sentit. Quod si adhuc obscurum cat, elucescet, si animadvertas quod exempli gratia sat est in uno aliquo sensu, velut in visu. Namque aperire oculum, et movere aspiciendo ad id quod videre appetit, nullo modo posset, nisi oculo clauso vel uon ita moto se id non videre sentiret. Si autem sentit se don videre dum non videt, necesse est etiam sentiat se. videre dum videt; quia cum eo appetitu non movet oculum videns, quo movet non videns, indicat se nitrumque sentire. Sed utrum et se ipsam hæc vita sentiat, quæ se corporalia sentire sentit, non ita ciarum eSI, nisi quod se quisque intus interrogans, invenit omnem rem viventem fugere mortem; quæ cum sit vitae contraria, necesse est ut vita etiam seipsam sentiat, quae contrarium suum fugit. Quod si adhuc nou liquet, omittatur, ut non nitamur ad id'quod volumus, nisi certis manifestisque documentis. Manifesta enim sunt, sensu corporis sentiri corporalia; eumdem autem sensum hoc codem sensu non posse sentiri; sensu autcm interiore et corporalia per sensum corporis sentiri, et ipsum corporis sensum: ratione vero ct illa omnia, et eamdem ipsam notam fieri, ct scientia contineri: an tibi nou videtur? E. Videtur sane. A. Age, nunc responde unde sit quæstio, ad cujus solutionem pervenire cupientes, jam diu istam molimur viam.