Latin
5.11.1 to 5.11.35
Augustine, De Libero Arbitrio 5.11.1-35
Unproofread scanNot analysed yet
E. Quantum memini, trium illarum quæstionum quas paulo ante ad contexendum ordinem hujus disputationis posuimus, nunc prima versatur, id est, quomodo manifestum fieri possit, quamvis tenacissime firmissimeque credendum sit, Deum esse. A. Recta hoc tencs: sed etiam illud diligenter tenere te volo, cum de teipso quærerem utrum te esse noveris, nun solum hoc, sed etiam alia duo nobis apparugse quod noveris. E. Id quoquo tenco. A. Nunc ergo vide ad quam rem istarum trium intelligis pertinere omne quod corporis scosus attingit; id est, in quo rertun genere tibi ponendum vidcatur, quidquid vel oculorum, vel alio quolibet corporis instrumento noster sensus attingit: utrum in eo quod tantum est, an in eo quod etiam vivit, an in eo quod etiam intelligit. E. In eo quod tantum est. A. Quid? ipsum sensum in quo gencre trium horum esse censes? E. In eo quod vivit. A. Quid igitur horum duorum melius esse judicas? sensum ipsum, nn quod sensus attingit? E. Sensum scilicet. A. Quare? E. Quia melius est id quod etiam vivit, quam id quod tantum est. Ii. A. Quid? illum sensum interiorem, quem quidem infra rationem, et adhuc nobis communem cum bestiis superius indagavimus, dubitabisne huic sensui præponere quo corpus attingimus, et quem jam ipsi corpori praeponendum esse dixisti? E. Nullo modo dubitaverim. A. Etiam hoc cur non dubites, volo abs te audire. Non enim poteris dicere hunc sensum interiorem jam in eo genere trium illorum esse poncndum, quod etiam intelligit, sed adhuc in eo quod et est et vivit, etiamsi intellectu caret: iste enim sensus inest et bestiis, quibus intellectus nun inest. Quae cum ita sint, quæro cur præponas sensum interiorem huic sensui quo corporalia sentiuntur, cum sit uterque III eo genere quod vivit.