Latin
5.11.36 to 5.11.56
Augustine, De Libero Arbitrio 5.11.36-56
Unproofread scanNot analysed yet
Sensum autem istum qui corpora attingit, ideo præposuisti corporibus, quia illa suut in eo genere quod tantum cst, iste vcro in eo quod etiam vivit: in quo cum et ille interior reperiatur, cur cum meliorem putes dic mihi. Si enim dixeris, quia ille istum sentit, non te credo inventurum regulam qua figere possimus omne sentiens melius esse quam id quod ab eo sentitur, ne fortassis ex hoc etiam cogamur dicere, omne intelligens melius esse quam id quod ab eo intelligitur. Hoc enim falsum est; quia homo intelligit sapientiam, et non est tnelior quati ipsa sapientia. Quamobrem vide qua causa tibi visuAi sit, sensum inleriyrem huic sensui quo scutimus corpora, esse præferendum. E. Quia moderatorem ct judicem quemdam hujus ilium esse cognosco. Nam et si quid huic hi officio suo defuerit, ille tanquam debitum a ministro flagitat, sicut paulo ante disputatum est. Non enin. se videre, aut non videre sensus oculi videt, et quia non videt, non potest quid sibi desit, aut quid satis sit judicare; sed HIe interior, quo admonetur et anima bestiæ aperire oculum clausum, ct quod deesse sentit implere. Nulli autem dubium est eum qui judicat, eo de quo jndicat esse meliorem. A. Cernis ergo istum etiam corporis sensum de corporibus quodammodo judicare? Ad ilium enim pertinet voluptas et dolor, cum vel leniter vel asperc corpore attingitur. Nam sicut i lie inferior quid desit vel satis sit oculorum sensui judicat; sic ipse sensus oculorum quid desit3, vei satis sit coioribus judicat. Item sicut ille interior de auditu noslrojudicat, utrum minus an sufficienter intentus sit; sic judicat auditus ipse de vocibus, r,uid carum icniter influat. aut aspere perstrepat. Non necesse est cæteros sensus corporis persequi;