Latin
Book 2, Chapter 8
Augustine, De Libero Arbitrio 8.21
Unproofread scanNot analysed yet
A. Recte sane; sed vidco te tanquam non rudem harum rerum cito invenisse quod diceres: tamen, si tibi aliquis diceret numeros istos non ex aliqua sua natura, sed ex iis rebus quas sensu corporis attingimus, impressos esse animo nostro quasi quasdam imagines quo umque visibilium; quid responderes? an tu quoqne id putas? E. Nullo modo id putavcrim: non enim si sensu corporis percepi numeros, idcirco etiam rationem partitionis numerorum vel copulationis sensu corporis percipere polui. Hac enim luce mentis refello eum, quisquis vet in addendo vel in retrahendo dum computat falsam summam rcnuntiavcrit. Et quidquid sensu corporis tango, veluti est hoc cœlum et hæc terra, et quæcumque in eis alia corpora sentio, quamdiu futura sint nescio: septem autem et tria decem sunt; ei non solum nunc, sed etiam semper; neque ullo modo nliquando septem et tria non fuerunt decem, aut aliquando septem et tria non erunt decem. Hanc ergo incorruptibilem numeri veritatem 1, dixi mibi et cuilibet ratiocinanti esse communem.