Latin
Book 2, Chapter 8
Augustine, De Libero Arbitrio 8.22
Unproofread scanNot analysed yet
A. Non rcsisto tibi verissima et certissima respondenti. Sed ipsos quoque numeros non per corporis sensus attractos esse facile videbis, si cogitaveris quemlibet numerum tot vocari quoties unum habuerit: verbi gratia, si bis habuerit unum, duo vocantur; si ter, tria; et si decies unum habent, tunc vocantur decem: ct quilibet omnino numerus quoties habet unum, hinc illi nomen est, ct tot appellatur. Unum vero quisquis verissime cogitat, profecto invenit corporis sensibus non posse sentiri. Quidquid enim tali sensu aUingitor, jam non unum, sed multa esse convincitur: corpus est enim, et ideo habet innumerabiles partes. Sed ut minutas qua que minusque articulatas non persequar, quantulumcumque illud corpusculum sit, haLet ccrtc aliam partem dexteram, aliam sinistram; aliam superiorem, aliam inferiorem; aut aliam ulteriorem, aliam citeriorem; aut alias finales, aliam media. . . :hæc enim necesse est quamlibet exiguo corporis modulo inesse fatcamur; et propterea nullum corpus vere pureque unum esse concedimus, in quo tamen non possent tam multa numerari nisi illitis unius cognitione discreta. Cum enim quæro unum in corpore, et me non invenire non dubito, novi utique quid ibi quaeram, ot quid ibi non inveniam, et non posse inveniri, vel potius omnino ibi non esse. Ubi ergo novi quod non est corpus unum, quid sit unum nori: unum enim si non nossem, multa in corpore numerare non possem. Ubicumque autem unum noverim, non utique per corporis sensum novi; quia per corporis sensum non novi nisi corpus, quod vcre purcque unum non esse convincimus. Porro si unum non percepimus corporis sensu, nullum numerum eo sensu percepimus, eorum duntaxat numcrorum quos intelligentia cernimus. Nullus enim cat ex iis, qui non tot vocetur, quoties habet unum, eojus perceptio corporis sensu non fit. Cujuslibet enim corpusculi pars dimidia quantis duabus totum constat, habet et ipsa dimidiatn suam. Sic ergo sunt illae duae partes in corpore, ut nec ipsae simpliciter dux sint. Numcrus autem ille qui vocatur duo, quoniam bis habet illud quod simpliciter unum est, pars, ejus dimidia, id est illud ipsum quod simpliciter unum est, non potest rursus habere dimidiam partem vel tertium, vel quotamlibet, quoniam simplex et vere unum est.