Latin
Book 2, Chapter 8
Augustine, De Libero Arbitrio 8.23
Unproofread scanNot analysed yet
Dcindo quoniam tenentes ordinem numerorum, post unum duo videmus, qui numerus ad unum collatus, duplus invenitur: duplus duorum non consequenter adjungitur, sed interposito ternario quaternarius sequitur, qui duplus est duorum. Et hæc ratio per omnes cæteros numeros certissima et incommutabili lege pertenditur, ut post unum, ill est post primum omnium numerorum, ipso excepto primus sit qui duplum ejus habet; duo enim sequuntur. Post secundum autem, id est post duo, ipso excepto secundus sil qui duplum I'jus hahet: post duo eniin primus est ternarius, secundus quaternarius, duplus secundi. Post tertium, id cst ternarium, ipso excepto tertius sit qui duplus est cjus: post tertium enim, id est post ternarium primus est quaternarius, secundus quinarius, tertius senarius, qui duplus est tertii. Atque ita post quartum, ipso excepto quartus habel duplum ejus: post quartum enim, id est quaternarium primus est quinarius, secundus senarius, tertius seplenarius, quartus octonarius, qui duplex est quarti. Al'lue ita per omnes c:cteros reperies hoc quod in prima copula numerorum, id est uno et duobus inventum est, ut quotus quisque numerus est ab ipso principio, totus post illum sit duplus ejus Hoc ergo quod per omnes numeros esse immobile firmum incorruptumque conspicimus, unde couspicimus? Nou enim ullus ullo sensu corporis omnes numeros attingit; innumerabiles enim sunt: unde ergo novimus per omnes hoc esse, aut qua phantasia vel phantasmate tam certa veritas numeri per innumerabilia tam fidenter, nisi in luce interiore conspicitur, quam corporalis £ensus ignorat?