Latin
1.2.1 to 1.2.37
Augustine, De Magistro 1.2.1-37
Unproofread scanNot analysed yet
i. AUGUSTINUS: Quid tibi videmur efficere velle cum loquiniur? ADEODATUS: Quantum quidem mibi nunc occurrit, aut docere, aut discere. Aug. Unum torum video et assentior: nam loquendo nos doccre velle manifestum est; discere autem quomodo? Ad. Quo tandem censes, nisi cum interrogamus? Aug. Etiam tunc nibil aliud quam docere nos velle intelligo. Nam quæro abs te, utrum ob aliam causam interroges. nisi ut eum quem interrogas doceas quid velis? Ad. Verum dicis. Aug. Vides ergo jam nihil nos locutione, nisi ut deccamus appetere. Ad. Non plane video:: nam si nihil est aliud loqui quam verba promcre, vidco nos id facere cum cantamus. Quod cum soli sxpe facimus, nullo praesente qui discat, non puto nos docere aliquid,. lle. Aug. At ego puto esse quoddam genus docendi per commemorationem, magnum sane, quod in nostra hac sermocinatione res ipsa indicabit. Sed si tu non arbitraris nos discere cum recordamur, nec docere illum qui commemorat, non rcsisto tibi: et duas jam loquendi causas constituo, aut ut doccamus, aut ut commemoremus vel alios vel nosmelipsos; quod etiam dum cantamus, efficimus: an tibi non videtur? Ad. Non prorsus: nam rarum admodum cst, ut ego cantcm commemorandi me gratia, sed tantummodo delectandi. Aug. Videoquid sentias. Sed nonne attendis id quod te delectat in cantu modulationem quamdam esse soni; quæ quoniam verbis ct addi et detrahi potest, aliud est loqui, aliud est cantare? Nam ei tibiis et cithara cantatur, et aves cantant. et nos interdum sine verbis musicum aliquid sonamus, qui sonus cantus dlci potest, locutio non potest: an quidquam est quod contradicas? Ad. Nihil sane. Aug. Vidctur ergo tibi, nisi aut docendi, aut commemorandi causa non esse institutam locutionem? Ad. Videretur, nisi me moveret quod dum oramus, utique loquimur;