Latin
1.2.38 to 1.2.62
Augustine, De Magistro 1.2.38-62
Unproofread scanNot analysed yet
nec tamen Deum aut doceri aliquid a nobis, aut commemorari £as est credere. Aug. Nescire te arbitror non ob aliud nobis præceptum esse ut in clausis cubiculis oremus (Matth. VI, 6), quo nomine significantur mentis penetralia, nisi quod Deus, ut nobis quod cupimus præstet, commemorari aut doceri nostra locutione non quærit. Qui enim loquitur, suæ voluntatis signum foras dat per articulatum sonum: Deus autem in ipsis rationalis animae secretis, qui bomo interior vocatur, et quærendus et deprecandus est; hæc enim sua templa esse voluit. Anapud Apostolum uon legisti, Nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16); et, In interiore homine habitare Christum? (Ephes. in, 16, 17.) Nee in propheta animadvertisti, Dicite in cordibus vestras, et in cubilibus vestris compungimini: sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino? (Psal. IV, 5, G.) Ubi putas sacrificium justitiæ sacrilicari, nisi in templo mentis, et in cubilibus cordis? Ubi autem sacrificandum est, ibi et orandum. Quare non opus cst locutione cum oramus, id est sonantibus verbis, nisi forte, sicut sacerdotes faciunt, significandæ mentis suae causa, non ut Dens, sed ut homines audiant, et consensione quadam per commemorationem suspendantur in Deum: an tu aliud existimas? Ad, Omnino assentior. Aug. Non te ergo movct quod summus Magister cum orare doceret discipulos, verba quædam docuit (Matth. v, 9); in quo nihil aliud videtur fecisse, quam docuisse quomodo in orando loqui oporteret? Ad. Nibil me omnino istud movct: non enim. verba, sed res ipsas eos verbis docuit, quibus ct seipsi commonefacerent, a quo, cl quid esse! orandum, cum in penetralibus, ut dictum est, mentis orarent. Aug. Recte intelligis: simul enim tc credo animadvertere, etiamsi quisquam contendat, quamvis nullum edamus sonum, tamen quia ipsa verba cogitamus, nos intus apud animum loqui, sic quoque locutione nibil aliud agcre quam commonere, cum memoria cui verba inhærent, ea revolvendo facit vcnire in mentem res ipsas quarum signa sunt verba.