Latin
Chapter 10
Augustine, De Magistro 10.29
Unproofread scanNot analysed yet
Aug. Omniane tihi videntur, quæ interrogati mox agere possumus, sine signo posse monstrari? an aliquid excipis? Ad. Ego vero etiain atque etiam genus hoc totum considerans, nihil adhuc invenio quod sine signo valeat doceri, nisi forte locutionem, et se forte idipsuin quispiam quærat, quid sit docere. Video enim cum, quidquid post ejus interrogationem fecero ut discat, ab ea ipsa re non discere quam sibi dcmonstrari cupit: nam si me cessantem, ut dictum est, vel aliud agontem roget quispiam quid sit ambulare, et ego staliin ambulando, eum quod rogavit sine siguo coner docere; unde cavebo ne id tantum putet esse ambulare, quantum ego ambulavero? quod si putaverit, decipletur: quisquis enim plus minusve quam ego ambulaverit, hunc ille ambulasse non arbitrabitur. Et quod de hoc uno verbo dixi, transit in omnia qn; c sine signo monstrari posse consenseram præter duo illa quæ excopimus.