Latin
Chapter 9
Augustine, De Magistro 9.28
Unproofread scanNot analysed yet
Aug. Mire omnino tc video et trnuisse quid concesseris, et explicasse quid senscris. Sed, ut opinor, intelligis, hoc trisyllabum nomen, quod sonat rum dicimus, Vitium, melius esse quam id quod significat; cnm ipsius cognitio nominis multo sit inferior cognitione vitiorum. Licet itque constituas etiam ista quatuor atque consideres, nomen et rem, cognitionem nominis et cognitionem rei; primum secundo jure præponimus. Huc enim positum nomcn in carmine, cum ait Persius, Sed stupet hic vitio (Satyra 3, v. 32), non modo nibil vitii fecit in versu, sed nomihil etiam ornatus dedit: cnm tamen res ipsa quæ signilicatur hoc nomine, in quocumque inest, cogat esse vitiosum. At non ita et tertium quarto, sed quartum tertio vidcmus excellere. Hujus enim cognitio nominis vilis est præ cognitione vitiorum. Ad. Etiamne cum ista cognitio miseriores facit, censes esse præferendam? Nam idem Persius omnibus pœnis, quas tyrannorum vel crudclitas excogitavit vcl cupiditas pendit, hanc unam anteponit, qua cruciantur bnmincs qui vitia quæ vitare non possunt, coguntur agnoscere. Aug. Putes huc modo cognitioni hujus nominis ipsam quoque virtutum cognitionem ucgare præferendam: quia virtutem videre nec tenere, v supplicium est: quo idem ille satyricus tyranni ut puniantur optavit (Ibid. ,v. 55-38). Ad. Deus hanc avertat amentiam: jam enim intelligo non ipsas cognitiones, quibus animum imbuit optima omnium disciplina, esse culpandas; sed cos omnium rniserrimos judicandos, sicut et Persium judicasse arbitror, qui tali morbo affecti sunt, cui nec tanta medicina subveniat. Aug. Bene intelligis: sed quoquo modo se habeat Persiana sententia, quid ad nos? Non enim horum auctoritati subjecti sumus in talibus rebus. Deinde si qua cognitio cognitioni præferenda sit, non hic facile est explicare. Satis habeo quod effectum est, cognitionem rerum quæ significantur, ctsi uon cognitione signorum, ipsis tamen signis esse pottorem. Quarejam illud magis magisque discutiamus, quale sit genus rerum quas sinc signis monstrari posse di< cubamus per seipsas, ut loqui, ambulare, sedere, jacere, atque hujusmodi caetera. Ad. Jam recolo quid dicas.