Latin
Chapter 2
Augustine, De Magistro 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Aug. Constat ergo inter nos verba signa esse. Ad. Constat. Aug. Quid? signum, nisi aliquid significet, potest esse signum? Ad. Non potest. Aug. Quot verba sunt in hoc versu, si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui? j, (Æneid. tib. 2, v. 639.) ! Ad. Octo. Aug. Octo ergo signa sunU Ad. Ita est, Aug. Credo te hunc versum intelligere. Ad. Satis arbitror. Aug. Dic mihi quid singula verba significent. Ad. Video quidcm quid significet, Ii; sed nullum aliud verbum, quo id exponi possit, invenio. Aug. Saltem illud invenis, quidquid significatur hoc verbo, ubinam sit? Ad. Videtur mihi quod, si, dubitationem significet: jam dubitatio, ubi nisi in animo est? Ang. Accipio interim; persequere caetera. Ad. Nihil, quid aliud significat, nisi id quod non est? Aug. Verum fortasse dicis; sed revocat me ab assenticndo quod superius concessisti, non esse signum nisi aliquid significet; quod autem non cst, nullo modo esse aliquid potest. Quare secundum verbum in hoc versu non cst signum, quia non signilicat aliquid; et falso inter nos constitit, quod omnia verba signa sint, aut omne signum aliquid significet. Ad. Nimis quidem urges; sed quando noa habemus quid significemus, omnino stulte verbum aliquod promimus: tu autem nunc mecum loquendo, credo quod nullam sonum frustra emittis, sed omnibus quas ore tuo erumpunt, signum mihi das ut intelligam aliquid; quapropter non te oportet istas duas syllabas enuntiare dum loqueris, si per eas non significas quidquam. Si autem vides necessariam per eas enuntiationem fieri, nosque doceri vel commoneri cum auribus insonant, vidcs etiam profecto quid velim dicere, sed explicare non possum. Aug. Quid igitur facimus? An affectionem aniipi quamdam, cum rem non vidct, et tamen non esse invenit, aut invenisse se putat, hoc verbo significari dicimus potius, quam rem ipsam quæ nulla est? Ad. Istud ipsum est fortasse quod explicare moliebar. Aug. Transeamus ergo hinc, quoquo modo se habct, ne res absurdissima nobis accidat. Ad. Quæ tandem? Aug. Si nihil nos teneat, et moras patiamur. Ad. Ridiculum hocquidemesl, ettamen nescio quomodo video posse contingere; imo plene video contigisse.