Latin
Chapter 2
Augustine, De Magistro 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Aug. Suo loco genus hoc repugnantiæ, si Deus siverit, planius intelligemus: nune ad illum versum te refer, et conare, ut potes, cætera ejus verba quid significetnt pandere. Ad. Tertia præpositio est, ex, pro qua, de. possumus, ut arbitror, dicere. Aug. Non id quæro, ut pro una voce notissima aliam vocem æque nitissimam, quæ idem significet dicas; si tamen idcm significat: sed interim concedamus ita esse. Certe si poeta iste non, ex tanta urbe, sed, de tanta, dixisset, quærerem que abs te quid. de, significaret; diceres, ex, cum hæc duo verba essent, id cst signa, unum aliquid, ut tu putas, significantia: ego autcm idipsum# nescio quid unum, qnod his duobus signis significatur, inquiro. Ad. Mihi videtur secretionem quamdam significare ab ea rc in qua fuerat aliquid, quod ex illa esse dicitur, sive il! a non mancat, ut in hoc versu, non manente urbe, poterant aliqui ex illa esse Trojani: sive manent, sicut ex urbe Roma dicimus esse negotiatores in Africa. Aug. Ut concedam tibi hæc ita esse, nec enumerem quam multa fortasse præter hanc tuam regulam reperiantur; illud certe tibi attendere facije est, exposuisse te verbis verba, id est signis signa, eisdemque Hotissimis notissima: ego autcm illa ipsa quorum hæc signa sunt, mibi, si pr. sses, vellem ut ostenderes.