Latin
Chapter 4
Augustine, De Magistro 4.8
Unproofread scanNot analysed yet
Avg. Dic ergo signa quæ verba sunt, ad quem sensum pertineant. Ad. Ad auditum. Aug. Quid gestus? Ad. Ad visum. Aug. Quid, cum verba scripta invenimus? num verba non sunt, an signa verborum verius intelliguntur? ut verbum sit quod cum aliquo significatu articulata voce profertur; vot autem nullo alio sensu quam auditu percipi potest: ila lit ut cnm scribitur verbum, signum fiat oculis, quo illud quod ad aures pertinet, veniat in mentem. Ad. Omnino assentior. Aug. Id quoque te arbitror assentiri, cum dicimus, Nomen, significare nos aliquid. Ad. Verum est. Alp. Quid tandem? Ad. Id sci. i <ct quod quidque appellatur, vclut Romulus, Roma, virtus, fluvias, ct innumerabilia cætera. Aug. Num ista quatuor nomina nullas res significant? Ad. Imo aliquas. Aug. Num nihil distat inter hæc nomina, et cas res quæ his significantur? Ad. Imo plurimum. Aug. Vellom abs te audire, quidnam id sit. Ad. noc vel in primis, quod hæc signa sunt, illa non sunt. Aug. Placetne appellemus significabilia ea quæ signis significari possunt ct signa non sunt, sicut ea quæ videri possunt, visibilia nominamus, ut de his deinceps commodius disseramus? Ad. Placet vero. Aug.. Quid? illa quatuor signa quæ paulo ante pronuntiasti, nullone alio signo significantur? Ad. Miror quod jam mihi exciisse arbitraris, quod ea quæ scribuntur, eorum quæ voce proferuntur, signorum signa esse comperimus. Aug. Dic inter ista quid dislel? Ad. Quod illa visibilia sunt, hæc audibilia. Cur enim et hoc nomen non admittas, si admisimus significabiJia? Aug. Prorsus admitto, ct gratum habeo. Sed rursus quæro, quatuor hæc signa nullone alio signo audibili significari queant, ut visibilia recordatus es? Ad. IIoc quoque recentius dictum recordor. Nam noinen responderam significare aliquid, et huic significationi quatuor ista subjeceram; et illud autem et hæc, si quidem voce proferuntur, audibilia esse cognosco. Aug. Quid ergo inter audibile signum et audibilin significata, quæ rursus signa sunt, intrest? Ad. Inler illud quidem quod dicimus, Nomen, et hæc quatuor quæ significationi ejus subjecimus, noc distare video, quod illud audibile signum est signorum audibilium: hæc vero audibilia quidem signa sunt, non tanicn signorum, sed rerum partim visihilium, sicut csi Romulus, Roma. fluvius; partim intelligibilium, sicut est virtus.