Latin
Chapter 4
Augustine, De Magistro 4.9
Unproofread scanNot analysed yet
Aug. Accipio et probo: sed scisne omnia qua voce ariiculata cum aliquo significatu proferuntur, verba appellari? Ad. Scio. Aug. Ergoetnomen verbum est, quandoqnidcm id videmus cum aliquo significatu articulata voce proferri; et cum dicimus disertum hominem bonis verbis uti, etiam nominibusnlique utitur; et cum seni domino apud Terentium servus retulit, Bona verba quælo (In Andria, act. i, 'cen. 2, v. 33), multa illc etiam nomina dixerat. Ad. Assentior. Aug. Concedis igitur iis duabus syllabis quas edimus, cum dicimus, Verbum, nomen quoque significari, et ob hoc illud hujus signum esse. Ad. Concedo. Aug. Hoc quoque respondeas velim. Cum verbum signum sit nominis, et nomen signum sit fluminis, et flumen signum sit rei quæ jam videri potest, ut inter hanc rem et flumen, id est signum ejus, et inter hoc signum et nomen quod hujus signi signum est dixisti quid intersil; quid interesse arbitraris inter signum nominis, quod vcrbum esse comperimus, et ipsum nomen cujus signum est? Ad. Hoc distare intelligo, quod ea quæ significantur nomine, etiam verbo significantur; ut enim nomen est verbum, ita et flumen verbum ea: quae autcm verbo significantur, non omnia significantur et nomine. Nam et illud, si, quod in capite habet abs te propositus versus, et hoc, ex, de quo jam diu agentes in ba:c duce ratione pervenimus, verba suut, ncc tamen nomina; et talia multa inveniuntur. Quamobrem cum omnia nomina verba sint, non autem omnia verba nomina sint, planum esse arbitror quid inter verbum distet et nomen, id est inter signum signi ejus quod nulla alia signa significat, ct signum signi ejus quod rursus alia significat. Aug. Concedisne omnem equum animal esse, nec tamen omne animal equum esse? Ad. Quis dubitavtrit? Aug. Hoc ergo inter nomen et verbum, quod inter equum et animai interest. Nisi forte ab assenticndo id te rcvocat, quod dicimus ct alio modo verbum, quo significantur ea quae per tempora declinantur, ut scribo scripsi, lego legi, quæ manifestum est non esse nomina. Ad. Dixisti omnino quod me dobitare faciebat. Aug. Ne te istud moveat. Dicimus enim et signa universalitcr omnia quae significant aliquid, ubi cliam verba esse invenimus. Dicimus item signa militaria, quæ jam proprie signa nominantur, quo verba non pertinent. Et tamen si tibi dicerem, ut omnis equus animal, non alitem omne animal equus cst, ila omne verbum signum, non autem omne signum verbum est, nihil, ut opinor, dubitares. Ad. Jain intelligo, et prorsus assemior, hoc interesse inter universale illud verbum et nomen, quod inter animal et equum.