Latin
CAPUT XIII.—Verborum vi ne quidem animus loquentis aperitur
Augustine, De Magistro 43
Unproofread scanNot analysed yet
Sed his accidit aliud genus, sane lalc patens, et semen innumerabilium dissensionum atque certaminum: cum ille qui loquitur, cadem quidem significat quæ cogitat, sed plerumque tantum sibi et aliis quibusdam; ei vcro cui loquitur et itern aliis nounullis, non idem significat. Dixerit cnim aliquis audientibus nobis, ab aliquibus belluis hominem virtute superari; nos illico ferre non possumus, et hanc tam falsam pestiferamque sententiam magna intentione refellimus: cum ille fortasse virtutem, vires corpoi is vocet, et hoc nomine id quod cogitavit enuntiet, nec mentiatur, nec crret in rebus, nec aliud aliquid volvens animo, mandata memorice verba contexit, nec linguæ lapsu aliud quam volvebat sonet; sed tantummodo rcm quam cogitat, alio quam nos nomine appellat, de qua illi statim assentiremur, si ejas cogitationem possemus inspicere, quam verbis jam prolatis explicataque sententia sua, nondum nobis pandere valuit. Huic errori definitionem mederi posse dicunt, pt in hac quæstione si definiret quid sit virtus; elaeeret, aiunt, non de rc, sed de verbo esse controversiam: quod ut concedam ita esse, quotusquisque bonus definitor inveniri potest? et tamen adversus disciplinam definiendi multa disputata sunt; qum neque hoc loco tractare opportunum est, nec usquequaque a me probantur.