Latin
CAPUT XIII.—Verborum vi ne quidem animus loquentis aperitur
Augustine, De Magistro 44
Unproofread scanNot analysed yet
Omitto quod multa non bene audimus, et quasi dc anditis diu multumque contendimus; velut tu nupor verbo quodam punico, cum ego misericordiam dixissem, pietatem significari te audisse dicebas ab eis quibus hæc lingua magis nota esset: ego autcm resistens, quid acceperis tibi omnino excidisse asscrebum; visus enim mihi eras notr pietatem dixisse, sed fidem, cum et conjunctissimus mihi assidercs, et nullo modo hæc duo nomina similitudine soni aurem decipiant. Diu ie tamen arbitratus sum nescire quid tibi dictum sit, cum ego nescirem quid dixeris: nam si te bene audissem, nequaquam mihi videretur absurdum pietatem et misericordiam uno vocabulo punice vocari. Hæc plerumque accidunt; sed ea. ut dixi, omittamus, no calumniam verbis de audieritis negligentia, vel etiam de surditate hominum videar commovere: itta magis angunt quæ superius enumeravi, ubi verbis liquidissime aure perceptis et latinis non valens, cum ejusdem linguae simus, loquentium cogitata cognoscere.